monumenta.ch > Petrus Blesensis > 34
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XXXIII. AD HENRICUM TERTIUM , REGEM ANGLIAE. <<<     >>> EPISTULA XXXV. AD ANSELMAM SANCTIMONIALEM.

sbb1698.8 r-a14  bnf16714.30-b27  bnf14764.31-d28  bnf2607.46 v-b39  EPISTULA XXXIV. AD P. PETRAGORICENSEM EPISCOPUM [Ille est Petrus Minetus patria Blesensis, ut coniicere licet ex eo quod consobrinus esset Petri Blesensis. Hic cum Bertrando metropolitano Burdigalensi profectus est ad Alfonsum regem Castellae, an. 1170 cum aliis proceribus Aquitaniae, ut Eleonoram Henrici II Anglorum regis filiam eidem Alfonso matrimonio iungendam deducerent. Interfuit etiam dedicationis ecclesiae S. Amantii Buxiensis in pago Engolismensi. Obiit 1177.]. [c. A. D. 1172. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [ARGUMENTUM.---Purgat se apud Petragoricensem episcopum, qui eum in suam aulam invitabat, se promissis veteris domini ita deliniri, ut nunc exspectationi illius facere satis non possit.]
Reverendiss. domino et Patri PETRO Petragoricensi episcopo, P. Blesens., suorum consanguineorum, imo servorum minimus, salutem et continuos ad vota suchab707.44 vcessus.
2 Fortis est ut mors dilectio [Cant. 8.]; cum enim compagem membrorum, animaeque et corporis foedus amicabile mors abrumpat, dilectio e contrario diversas voluntates conflat in unam, et in glutino charitatis diversarum animarum consolidat unionem. Dilectio absentiae damna non sentit; cumque diuturnitate temporum pleraque soleant infirmari, dilectio et temporis tractu et locali distantia convalescit. bnf14764.32 Hoc in vobis experientia mediante cognosco, qui me in vestrae magnificentiae parentela minimum et quasi inter caeteros abortivum benigniore tandem oculo respexistis.
3 Mandastis siquidem, si mandatum fideliter recolo, ut ad vos festinantius venirem, tanquam domesticus et commensalis vester bnf2607.47 r penes vos moraturus. In verbo benignitatis vestrae spiritus meus votivo exsultabat applausu; et iam ad vos festinare decreveram, iam ad procinctum itineris ferventius anhelabam, cum dominus ille, quem scitis, promissionibus immensis, et quibusdam blanditiarum praestigiis me minus circumspectum conveniens et circumveniens, meum propositum revocavit.
4 Exspectavi sustinens, et multiplex interim beneficiorum occasio se obtulit. Porrigebam preces, mea etiam pro me necessitas allegabat, in nullo reperi munificam eius manum. Adhuc benignioris eventus vota concipio, et fortasse venturum cum Britonibus praestolor Arturum [Fuit Britonum in Anglia rex potentissimus: qui, licet annos tantum XV natus regnum capessiverit, et pauco tempore regnaverit, plurima tamen praelia gessit, quibus ferocissimas gentes devicit, Saxones praecipue infensissimos hostes, quibus Mordredo Arthuri nepoti transfugae iunctis, et praelio caesis profligatisque, ipse Arthurus lethaliter vulneratus, in insulam Avaloniae ad sananda vulnera evectus, et ibidem defunctus, in coemeterio monachorum sepultus est an. Christi 542. Moribundus autem sese praelio subduxerat, ne tanto casui insultarent inimici, amicique molestarentur, inquit Westmonasteriensis. Unde quia paucis obitus eius et sepultura tunc innotuit, Britonum gens ipsum adhuc superstitem esse prae magnitudine dilectionis contendunt. Unde et paroemia. Sepultus autem est paucis consciis in modico satis loculo, in monasterio Glastoniensi vulgo Glastingebury ordinis S. Benedicti in agro Somersetensi, quod est in insula Avalonia, laeta et felicissima, quae sic dicta est ab Aval, quod Britannis pomum sonat, quia locus ille pomis et pomariis abundat. De ea sic quidam eleganter: Insula pomorum, quae fortunata vocatur Ex re nomen habet quia per se singula profert. Non opus est illi sulcantibus arva colonis. Omnis abest cultus nisi quem natura ministrat. Ultro fecundas segetes producit et uvas; Nataque poma suis pretioso germine silvis Omnia gignit humus, vice graminis ultro redundans. Annis centenis et ultra vivitur illic. Haec nova Ierusalem fuit, haec fidei quoque lima. Haec tumulus sanctorum, haec sola poli celebratur. Vix luit inferni poenas, hic qui tumulatur. Dicta est haec insula tumulus sanctorum, quia innumerabilia sanctorum corpora ibi sepulta sunt. Ibi etiam requiescit Hoel Al. Coel. rex Britonum Armoricorum, Arthuri ex sorore nepos, qui et pater sanctae Helenae matris Constantini Magni. Caeterum post DCXLVIII annos inventum est corpus Arthuri, et in sepulcro opere magnifico reconditum ad maiorem Ecclesiam translatum est, ut videre est apud Will. Malmesb., lib. I De gestis Anglorum. De eo sic Chronicum Rodulfi Coggessali monachi Cisterciensis in Anglia, quod habetur manuscriptum in bibliotheca S. Victoris Parisiensis: «Anno 1191 (id est sub Philippo Augusto) inventa sunt apud Glestingeber ossa famosissimi Arthuri quondam regis Britanniae, in quodam vetustissimo sarcophago recondita. Circa quod duae antiquae pyramides stabant erectae, in quibus litterae quaedam exaratae erant; sed ob nimiam barbariem et deformationem legi non poterant. Inventa sunt autem hac occasione. Dum enim ibidem terram effoderent, ut quemdam monachum sepelirent, qui hunc locum sepulturae vehementi desiderio in vita sua peroptaverat, reperiunt quoddam sarcophagum, cui crux plumbea superposita fuerat, in qua ita exaratum erat: Hic iacet inclytus rex Arthurus in insula Avalonis sepultus. Locus autem ille olim paludibus inclusus, insula Avalonis, id est insula pomorum vocitatus est.» Eadem fere Ioannes Bromton, in Chronico., pag. 1152, qui et multa fabulosa, quae Galfridus Monumetensis de Arthuro congessit, luculenter refutat. Similiter et Henricus de Knyghton canonicus Leycestrensis, lib. II De eventibus Angliae, apud quem videre licet non esse fabulam quod de Arthuro eiusque gestis et sepultura dicuntur, sed fabulas esse Britannicas Arthurum adhuc venturum confingentes. Ipsi habenda fides tanquam ἀυτόπτῃ, et qui eiusmodi translationi interfuit, cadaverque Arthuri et omnia superius commemorata propriis manibus attrectavit.], et Messiam cum Iudaeis exspecto.
5 Nobiles et magnificos decet nil promittere, sed quasi praesagire desideria hominum, et eorum petitiones largitionibus praevenire. Adhuc expedit mihi perdere modicum temporis, ut voluntas eius exactissime exploretur, cur scilicet tanta promiserit, cur me voto longiore suspendit. Et utinam suae famae discrimen attendat, nec de promotione mea, sed sua opinione sollicitus verbum illud Salomonis frequenter attendat: Ventus et nubes et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens [Prov. 25.]. Si infra paucissimos dies munificentia sua mihi clementius non arriserit, ponam in te, Domine, cogitatum meum, et tu me enutries.
6 De tua enim potissime miseratione praesumens, aliunde suffragium non exspecto. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti [Psal. 118.]. Si illius piae liberalitatis, et meae vocationis affectio perseveret in vobis; sit de beneplacito vestro mihi maturiore nuntio vestram exprimere voluntatem. Patrem siquidem meum, et matrem meam de grege hominum alea fatalitatis exemit, et quos mihi potissime necessarios aestimabam, mors amara prima facie depraedata est, extremae calamitatis exemplum me faciens, et fortunae ludibrium.
7 Cum igitur fiduciam in hab707.45 r vobis habeam singularem, facite ut sub manu magnificentiae vestrae de longa infortunii tempestate respirem. Valete.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik